Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
dauimus, quos a primis credulitatis nostrae cunabulis et ampliori dignitate praeeminere , et arden-? tiori orationum aifectione pro salute nostra cognouimus assurgere. Sane miserationum domini, quibus post tribulationes multas, et malas in solio patrum nostrorum sedimus, recordantes ecclesiae jjeati Adalberti martyris, quain matrem regni esse et metropolim, quamque patribus et praedecessoribus nostris cum insignibus fidei sacramenta regalibus, administrasse constat; in nostrae coronationis memoriam, quam de sitrsum capiti nostro per manus venerabilis patris Ioannis Archiepiscopi Strigoniensis, Deus imponere est dignatus, has donorum nostrorum primitias, licet exiguum munus, attribuimus, vt annuatim in supra dicti martyris Christi festiuitate canonicis, illic Deo deseruientibus , centum marcae argenti, contradictione confusa de regali afferantur aerario. Quod vt ratum et stabile perseueret in futurum, praesentem paginam , in argumentum nostri muneris annotatam, sigilli nostri roborauimus impressione. Datum per manus Gotfridi, Orodiensis Praepositi, Aulae Ilegiae Cancellarii, anno Dominicae Incarnationis MCCVI. Venerabili loanne Strigoniensi Archiepiscopo existente; Calano Quinque-Ecclesiensi, Boleslao Vaciensi, Petro Gewriensi, Episcopis. Mochone Palatino, et Comite Bichoriensi; Chepano, filio Micsa, Bano, Benedicto V^ojavodo, Chepano, Comite Baciensi, Smaragdo Zonukiensi, etComite Curiae; Gula, Com. Budrugensi; Marcello Supruniensi, Tiburtio Albensi, Poth Musuniensi Comite." E bullario Collect. Cocquelines Tom. III. p. 133. Bibl. Patachich. Katona H. C. Tom. V. p. 33.