Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

lis referebant militiae, dissipatis, * ) pu­blica nutabat securitas, priuatorum li­bertas in licentiam excessit: constitutio ideo Regni instauranda, regimen ponti­ficium subeundum ipsi fuit; aliis vero iurium suorum praesidium domi, forisque anxie conquirendum. En scriptorum so­lennium, quae tomus tertius exhibet , auctioris numeri fontem, causas et oc­casionem. Euentus, sub regimine Andreae sat diuturno, caedes Gertrudis reginae ; cru­ce signata in terram sacram eius profe­ctio; constitutio regni ciuilis, et ecclesia­stica solenni diplomate repetitim decre­ta; Equitum Teutonicorum concessis se­dibus depulsio; interdicti denique, ac excommunicationis censura, qua Rex, et regnum perculsum fuit, sunt prae cete­ris memoria digniores; in his proin illu­strandis eo maiori me oportuit versari diligentia, quo remissius momenta illa *) Dum quorumdam nostrorum Principum consilio, ter­rac nostrae statum , ab antiquis iUibate conseruatum , alterantes, castra , comitatus , et ceteros totius opu­lentae Hungariae prouentus, in perpetuas hereditates , r.ostris Baronihus, et miJitibus distribuimus —- pucifi­cc possidendos. " Dipl. A. 1218.

Next

/
Thumbnails
Contents