Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
loannis Turoczii, ac Simonis de Keza Chronica percensuerant. Detestandi facinoris in Reginam admissi, quod ipsi quoque Belae, Coronae Principi, fatale propemodum fuit, ansam, auctores, poenasque domesticis e diplomatibus explorata vtcunque tenemus: Abbatiae complures, quas Andreae in consortem, Belae in matrem pietas erexit, lugubria sunt eius monumenta. Votiuam eiusdem Regis cum forti vtriusque status virorum manu in terram sacram profectionem, immensae, quae praecesserant, ac secutae sunt largitiones, Pontificiae item, Yilhelmi a Carnuto, ac ipsius Andreae querulosae ad HonoriumPP. III. litterae, e Yaticano tabulario erutae, in pleniorem ponunt lucem. Ad Historiophilorum, iurisque prudentium auiditatem exsatiandam in manus mihi venerunt oportune creberimae Honorii PP. III. litterae, eodem e tabulario per Martinum Cseles exscriptae , parteque maxima hucdum incognitae. Amaritudinibus, ad quas inter se, ac N o b i I e s pro c e ssum fuisse, Re\