Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
deberemus alium quemcunque Principem exaudir Yerum et illud te nolumus ignorare, quod ex apoStolicae seruitutis officio ad faciendum iudicium ila sumus adstricti, vt absque cauterio conscientiae, ac periculo famae non possumus diuertere ad dextram vel sinistram; quum non possit abscondi lucerna, super candelabrum posita, illud semper habentes prae oculis, quod de nobis veritas protestatur: Vos estis sal terrae: quod si sal euanuerit, in quo salietis ? Ad nihilum valet vltra, nisi vt foras mittatur > et ab hominibus conculcetur. Licet igitur affectuosas nobis preces porrexeris , pro dilecto filioPraeposito, germano — coniugis tuae, in Archi-Episcopum Colocensem electo, vt ei, quem in Archi-Episcopali officio tibi et Regno tuo vtilem et necessarium fore confidis, munus Confirmationis nostrae conferre, ac donum pallii transmittere dignaremur ; quia tamen apostolus docet, vt manus cito nemini imponamus, videlicet antequam de ipso per examinationem canonicam habeamus certitudinem pleniorem, vt nos de ipsius Praepositi litteratura, et aetate simus incerti, quin eliam probabiliter dubitemus ; petitionem regiam in liac parte non statim potuimus exequutioni mandare; quum secundum legem diuinain in eo litteratura sufficiens , et aelas legitima requiratur. Quia tamen quantum honeste possumus, tuis concurrere desideriis afTectamus; facimus ad praesens, quod possumus. Venerabili fratri nostro — Archi-Episcopo — dilecto filio Praeposito Salzeburgensi, dando per nostras litteras in inandatis , vt de litteratura et aetate ipsius diligenter inquirant; et quod inuenerint, fideli nobis insinuatione rescribant, quatenus per eorum relationem certiores elfecti, securius procedere valeamus; serenitati tuae prae-