Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

pro Quinqueecclesiensi Episcopo venerant , pro­ponebant, partem suam iuxta mandatum apostoli­cum processisse, nec obstare discordiam, vel con­tradictionem eoruin , qui iuxta formam mandati nostri procedere contempnentes , illo recepto, nec elegerunt quempiam canonice, nec concorditer po­stularunt, vnde concors debebat eorum postulatio reputari; quum ceteri, tanquam iussionis aposto­licae contemptores, eligendi et postulandi se iure priuassent, dum nec postulare, nec eligere volu­erunt, immo nec etiam ad capitulum conuenire. Ad hec autem ex aduerso poterat responderi, quod illi, qui Colocensem Archiepiscopum postularant, formam sequuti fuerant per nostras litteras sibi datam; quoniam innitentes postulationi priori , iuxta tenorem priorum litterarum nostrarum, con­cordem fecerant, quae fuerat prius discors, dum suffraganeos ad concordiam reuocarant; nec no­cebat eorum discordia , qui alium postularant, quum prius in postulatione Archiepiscopi supra dicti conuenissetis pariter vniuersi, et consensum vestrum , annotatum litteris et subscriptionibus propriis roboratum , petissetis a nobis per com­munes nuncios confirmari ; nosque vestram re­cepissemus postulationem diiudicandam , si suffra­ganei forsan in contradictione persisterent, vel si consentirent, aut cederent, adprobandam. Si enim postquam postulatio subscriptionibus postulantium roboratur , et presentatur Romano Pontifici appro­banda, possent ab ea recedere postulantes, nobis frequenter illuderent, et iudicium nostrum ex eo­rum pendere arbitrio videretur. Poterat quoque addi, quod pars altera mandatum apostolicum non seruarat, vtpote, que nec postulationem concor­dem, nec electionem canonicam celebrarat; quum,

Next

/
Thumbnails
Contents