Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
in maiori contradictione, quam prius, non solum " Canonicoruin, sed suiFraganeorum etiam, ipso rege aduerse parti fauente , predictum Quinqneecclesiensem episcopum postulassent. Auditis igitur his et aliis , que fuerunt, hinc et inde proposita, et habito super his cum fratribus nostris diligenti tractatu, intelleximus , quod etsi neutra esset postulatio approbanda, iuxta tenorem tamen posterioris rescripti , ad nos de cetero Strigoniensis Ecclesie prouisio pertineret. Quia vero nos plenam de personis ipsius regni notitiam habebamus, ideoque non poteramus , salua conscientia nostra , eidem ecclesie in alia persona, quae de Regno Vngariae originem duceret , congrue prouidere , nec vellemus ei preficere alienum, quamuis regularius et honestius videretur, si sulfraganeus ad metropolim suam ascenderet, quam ArchiEpiscopus a metropoli admetropolim transferretur ; partem tamen elegimus potiorem, vt eumdem Archi-Episcopum, in quem omnes, quorum consensus in electione, vel postulatione Pastoris requiritur, licet temporibusdiuersis, conuenerant, avinculo, quo tenebatur, Colocens. Ecclesiae absoluentes, ad metropolim Strigoniensem transferimus, et ei licentiam tribuimus transeundi, palleum ei ad nomen et vsum eiusdem Ecclesie transmissuri. Monemus igitur discretionern vestram attentius el per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus eidem Archi-Episcopo reuerentiam ct obedientiam debitam impendentes, salubria monita, et mandata ipsius recipiatis salubriter, et inuiolabiliter obseruetis, vt et ipse paternum vobis exhibere teneatur affecturn, si deuotionern apud vos inuenerit filialetn, et nos deuotionern vestram commendare rae-