Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
gno presentes, preler predictum Quinqueecclesiensem ad concordiam reuocaslis , ita quod Yacien. Yesprimien. et Iaurien. Episcopi pro translatione Colocensis Archiepiscopi, saluo iure suo in posterum, cui propter afllictionem et necessitatem Strigoniensis Ecclesie supersedebant ad presens, nos liumiliter rogauerunt, predicto Nitriensi scribente, quod si non placeret nobis postulationem fa£tam de Quinqueecclesiensi adinittere , pro postulatione alterius, sine preiudicio iuris sui, nos suppliciter exliorabat. Post hec autem mandato nostro suscepto , lii, qui conuenerant in Archiepiscopum Colocensem, ab eius postulatione, sicut fuit propositum coram nobis, recedere noluerunt, sed innouantes eandem , quibusdam Canonicorum, qui in partem alteram declinauerant, reuersis ad eos, cum predicti regis, et Sufrraganeorum litteris dilectos filios A. Magistrum Scholarum, M. Thesaurarium , A. Archi - Diaconum, et F. et N. Canonicos Strigonienses, ad sedem apostolicain destinarunt , super postulatione sua dispensationis gratiam petituros. Ceteri vero, qui Quinqueecclesiensem Episcopum postularunt , sicut ex eorum parte fuit propositum coram nobis, conuenientes in vnum, ceteros Canonicos ad Capitulum conuocarunt, ad postulalionem concordem , vel electionem canonicam, iuxta mandatum apostolicum infra prefixum sibi terminuin procedere cupientes. Sed illis nolentibus conuenire, intelligentes, penes se tantum remansisse facultatem liberam eligendi: quia reliqui ius suum prosequi negligebant, predictum Quinqueecclesiensem Episcopum, licet, ne id fieret , fuisset ab aliis appellatum , denuo postularunt. Quum ergo vtriusque partis nuncii ad sedem apostolicam peruenissent, hi, qui