Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

a postulatione , quam nolns jpresentaueratis com­muniter , temere recedentes , aliis persistentibus in eadem, et ad sedem apostolicam appellantibus, predictum Quinqueecclesiensem Episcopum in ar­chiepiscopum postularunt , quorum votis nullus suffraganeorum assensit , excepto duntaxat episco­po Nitri. Et licet carissimus in Christo filius no­ster A. Vngariae rex illustris , tunc Dux, et regni Vngariae L. (Ladislai) nepotis sui regis nomine, cuius tutelam et regni curam ipsi ifrater eius com­miserat, gubernator, precum suarum primitias ad nos pro predicti Colocen. postulatione transmise­rit , post modum tamen pro Quinqueecclesiensi Episcopo ad Strigoniensem metropolim transferen­do nobis per litteras suas humiliter supplicauit. Nos ergo super postulatione ipsa cum fratribus nostris habito diligenti tractatu, quoniam inueni­mus earn post appellationes, ad nos legitime in­terpositas, in multa discordia non solum suffraga­neorum, veruin etiam Canonicorum Strigoniensis Ecclesie, contra formarn mandati nostri, regulari ordine pretermisso, temere celebratam; illam, .exi­gente iustitia, non duximus admittendam, sed vo­bis dedimus in mandatis , vt ad prouidendum vo­bis pastorem idoneum per electionem canonicam , vel postulationem concordem, requisito suffraga­neorum assensu , si esset de antiqua et approbala consuetudine requirendus, inframensem, post su­sceptionem litterarum nostrarum, procedere cura­retis. Alioquin ex tunc, ne gregi dominico dees­set diutius cura pastoris, nos ipsi prouideremus ecclesie viduate, secundum oflicii nostri debitum ex plenitudine apostolice potestatis. Verum ante­quam ad vos nostrae littere peruenirent, inniten­tes mandato priori, suffraganeos, qui erant in re-

Next

/
Thumbnails
Contents