Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ingresso, quum ifi Yenerabilem fratrem nostrum Coloeensem Areliiepiseopum postulandum a nobis contulissetis vnanimiter vola vestra, et regium super lioc obtinuissetis assensuin; suffraganei Strigoniensis Ecclesie, Quinque Eccles. videlicet, Yacieri. Yesprimien. et Nitrien. Episcopi postulationi vestrae se opponere curauerunt , asserentes: quod eis contemtis, qui liabebant ius eligendi vobiscum, postulatio eadein fuerat attentata; licet nuncii vestri proponerent ex aduerso , quod super preficiendo vobis pontifice, de gratia multotiens sufFraganeorum fuerat requisitus assensus; sed ipsi vobis consilium et auxilium denegarunt. Nunciis igitur in nostra presentia constitutis, et proponentibus aduersariis quedam, alia contra postulationis vestre processum , quae in prioribus litteris nos meminimus plenius expressisse, quia nobis de propositis non constabat, ita duximus prouidendum , vt, si sufFraganeis persistentibus in contradictione sua, vos postulationi vestrae vellelis instare; vsque ad septuagesimam, tunc primo venturam, per procuratores idoneos , ad oinnia sufficienter instructos, ad sedeni apostolicam veniretis , vt statueremus, vtraque parte presente, quod iustitia suaderet. Si autem illi a contradictione cessarent, et vos proposito instaretis; mitteretis ad nostram presentiam personas idoneas infra terminum supradictum , quae super his, que oportuna forent, nos redderent cerliores. Quod si contradicentibus Episcopis memoratis, vos contingeret de iure vestro dissidere , ne laborem et dolorem subiretis incassum , aliani personam idoneam prouideretis vobis in pastorem. Ceterum, quum inclite recordationis H. rex Yngarie, viam fuisset interim vniuerse carnis ingressus; quidam vestruiu