Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
et aliud examitum , auro contextum; duo pallia ; quinque carpetes (stragula villosa) tres ampullas balsami paruas; tres sacculos de ligno aloes; quinquaginta et tres buccaranos ( telas subtiles ) quinquaginta et duos camelotos (pannos ex pilis camelorum textos) et cliirotechas, marsupia et margaritas; grammata (fimbrias) pannos Sarracenicos , et vnum scrinium , vbi erant reliquiae et crux aurea, in qua erat de ligno Domini; duodecim vasa eburnea ; duo texta euangelii de argento, in quibus erant reliquiae; viginti et quinque annulos , quorum vnus magnum iacintlium habebat; quingentos mazamutin (inazamurrhina, seu pocula murhina) et alios pannos, et libros per violentiam abstulerunt. Quum igitur iidem malefactores sub tuo dominio morari dicantur; Serenitatem regiam monemus attente, et hortamur, quatenus dictos malefactores , vt ablata cum integritate restituant, et de illatis dampnis satisfaciant competenter, tradita tibi potestate compellas. Restituta vero tamdiu iubeas apud Dioecesanum Episcopum custodiri, donec per fidelem nuncium vna cum praedicto Clerico facias nobis illa deferri. Datum Romae , apud Sanctum Petrum , YI. Kal. Augusti, pontificatus nostri anno octauo. " Apud Dobner Monum. Tom. IF. p. 359. Ex regest. ann. Vllf ep. 127. Katona Hist. Crit. Tom. V. p. 4. scp A. Ch. 1205. Iclem Innocentius diuturnae controuersiae, Ioannem A. Episcopum Colocensem ad Melropolim Strigoniensem transferendo , finem facit. Jnnocentius — dilectis fi liis — preposito et capitulo Strigoniensi salutem — — Bone memoriae Y. archiepiscopo Vestro viam vniuerse carnis