Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
stentibus , et Ecclesias Dei gubernantibus. Iula Palatino , Bancone Bano, Ypoch wajwoda , Dyonisio magistro tauarnicorum, Ochuz Curiali Comite existentibus; regni nostri anno duoclecimo. " Ex archiuo Ghymessiensi. yl. Ch. 1217. Idem Honorius Episcopum Varadiensem, ob pecuniam pro S. Chrysmate extortam , carpit. Honorius — Episcopo Yaradiensi — Dilecti filii Archipresbiter et Clerici de — — nobis conquerendo monstrarunt, quod tu praetextu cuiusdam consuetudinis , quae dici debet potius corruptela pro chrismatis exhibitione singulis annis ab eis quamdam pecuniae summam exigis et extorques ; et quia nuper eam tibi soluere noluerunt, tu eos ab officiis et beneficiis suspendisti. Cum igitur id vitium sapiat Sirnoniae, ac exactiones et extorsiones huiusmodi generale concilium interdicat; fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita , suspensionis sententiam , quam in eos tulisti , reuocans per te ipsum, illos super hoc de cetero non molestes ; cum id non possemus in patientia tolerare. Datum Anagniae 5. Kal. Iulii Pont. nostri anno primo. Ex eodem libro f. epist. CXVII. Ibid. p. 163. A. Ch. 1217. Idern Honorius Petri, Imperatoris Constantin. capti causam eidem Andreae commendat. Illustri regi Yngariae. Cibauit nos Dominus Deus absynthio et inebriauit amaritudine mentem nostram , quia vox lamentationis et doloris auribus nosfris insonuit, nunciumque durum recepimus, et amarum; videlicet carissimum in Christo