Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
filium nostrum P. Constantinopolitanum imperatorem illustrem, et dilectum nlium nostrum I. tituli sanctae Praxedis presbiterum cardinalem, apostolicae sedis legatum , a nefando et perfido Theodoro proditionaliter captos esse , multis eorum, qui cum ipsis erant , crudeliter interemtis. In qLio etsi occisorLim multitudinem lugeamus, et praedictorum, imperatoris et legati, personis, continLiis curarum angustiis nostrum angentibiis animLim , anxiemur; cogitamus tamen et alia, quae nisi ille prouideat, qui aspera in vias planas, et praua in directa — ex hoc inopinabili, et lamentabili casu euenient detrimenta. Ex Iioc enim Graecorum perfidia insolescet; consternabuntur animi Latinorum, existentiLim in partibus Romaniae, propter hoc in graui discrimine positorum. Christiani quoque, existentes in partibiis transmarinis, qui a Constantinopolitano personarum et rerum auxilium exspectabant, his auditis rumoribus, obstupescent, et assumet aLidaciam feritas paganorum : et sic dicti casus tristitia totum tangit populum Christianum, quae CLim communis sit aliis, nobis et tibi esse dignoscitur specialis, quum nec apostolicae sedis legatus, nec dictLis imperator, qui tibi tam propinguo vincLilo est coniunctus, sine nostra et tua iniuria et opprobrio valeant detineri. Hortamur igitur Serenitatem tuam, roganms et obsceramus in Domino, quatemis omni mora postposita, sollemnes nuncios ad praefatum TheodorLim cuin omni festinatione transmittas, et ab eo Imperatoris et Cardinalis personas blandis aspera regaliter admiscendo, requiras; quia confidimus, quod eos consideratione tua restituet libertati, praesertim metLiens Uii exercitus apparatum, quem ipsi nuncii