Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Laterani VII. itlus Martii, pontificatus nostri anno primo. " Apud Sclimittli Agr. Epp. P. I. p. 113. A. Ch. 1217. Idem Ilonorius aliam quoque ab eodem Catapano factam donationem confirmat. Honorius — — dilectis filiis sacerdotibus et Clericis S. Crucis de Wid, salutem. — Quum a nobis petitur — — Eapropter dilecti in Domino iilii, vestris supplicationibus benigno concurrentes assensu , quartam decimarum parochiae ecclesiae vestrae, ac decimas horrei eiusdem ecclesiae, quas vobis venerabilis frater noster C. Agriensis episcopus, diaecesanus Vester , capituli sui accedente consensu, vobis contulit intuitu pietatis; sicut vobis pie, ac prouide sunt collatae, vobis et per vos eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus. Datum Laterani XVI. Kal. Apr. pontificatus nostri anno primo. u E MSS. Battyanianis L. I. epist. 253. Katona H. C. T. V. p. 238. A. Ch. 1217. Idem Ilonorius Patriarchae Constantinopolitano significat, se necessitatum fuisse ad Petrum Antissiodorensem, Andreae II. Ii. II. socerum, imperiali diademate incingendum. Patriarchae Constantinoplitano Sane factum est nuper aDomino, quod imperio Constantinopolitano vacante, vocatus ad illud carissimus in Christo filius noster, P. Antissiodorensis comes, ad sedem apostolicam cuin nobili muliere, Y (Yolanta) vxore sua, ex insperato veniens, nobis opportune, importune , in omnimodae humilitatis