Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
spirilu supplicauit , mullipiicatis intercessionibus , plurimum 11011 solum exorantium, sed et obtestantium in nomine Iesu Christi, vt dignaremur ipsum in Imperatorem, et vxorem suam in imperatricem de nostrae potestatis jdenitudine coronare, Nos autem, Jicet id pluries denegassemus eisdem, ne quis posset, quamuis de superfluo, suspicari, quod in ecclesiae Constantinopolitanae praeiudicium faceremus ; quia tamen timebatur a multis, ne, si sic a nobis confusus discederet, non solum sibi, sed vniuerso imperio graue dispendium immineret; condescendentes tandem, ipsos sine tuo, vel alterius praeiudicio vel contemtu , in ccclesia Beati Laurentii foris inuros vrbis duximus solemniter coronandos. Quod ad hoc diuino nutu credimus esse actum, vt cum Imperatores Conslantinopolitani, qui fuerunt pro tempore, cornu superbiae contra Bomanam ecclesiam erigentes, dedignati fuerint recognoscere ipsam matrem omnium Christi fidelium generalem, propter quod ab cis imperiuin est translatum, nunc in ecclesia generali nec vestigium appareat perfidiae praecedentis: isto tanquam deuoto , et humili filio a summo pontifice coronato : quare generatio et generatio laudent opera domini, qui suscipiens mansuetos, vsque ad terram humiliat peccatores. Cum igitur beneplacitis nostris te tanquam honorabile membrum capiti obsequi deceat humiliter, et deuote, fraternitatem tuam rogamus, et monemus attentius, per apostolica scripta mandantes , quatenus quod per nos actum est, innno per ministerium nostruniDominus voluit operari, gratanter acceptans , Imperatorem praedictuni ad solium suuin cum nostrae gratiae plenitudinc acccdentem, suscipias hilariter, Tom, III. io