Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Diploma circa rotorum absolutionem vide apud Pray Hier. P. II. p. 52. Katona Tom. V. p. 459. 1. c. Andreas II. in expeditionem sacram profecturus non­nulla pretiosa e templo quoque Vesprimiensi, suo tem­pore compensanda sumsit, vt liae Pauli Iudicis Curiae litterae, A. MCCCXXXVII. datae testantur: „ Tenor autem dicti alterius priuiiegii Domini Andreae regis, anno dominice incarnationis millesimo , ducentesimo , XVII. confecti, exprimebat tali modo: vt, quum idem Dominus Andreas rex in succursum 5ancte Ierosolimita­ne terre fuisset profecturus, ab ecclesia Vesprimiensi res honestas, et vnam pretiosissimam accepisset eoro­nam beate memorie Kysle, XII. marcas auri puris­simi continentem, praeter iapides, quam vltra marinis partibus pro centum qiiadraginta marcis argenti expen­disset. " Pray Diss. de S. Lad. p. 109. Katona L. c. p. 245. A. Cfu 1217. Idem Honorius donationem a Catapano, Agri­ensi Episcopo, Capitulo suo factam, rati habet. Capitulo Agriensi. Iustis petentium desideriis kistum est nos facilem praebere consensum, et vo­ta , quae a rationis tramite non discordant, affe­ctu prosequente complere. Eapropter dileeti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, decimas parochiae Scerenichi (Szerencs) quas Venerabilis frater noster C. Agri­ensis episcopus, ad supplendum vestre mense de­fectum, vobis pia liberalitate et prouida delibera­tione concessit, sicut eas iuste ac pacifice posside­tis, vobis et per vos Ecclesiae Vestrae, auctori­tate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino ho­minum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere , aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignatio­nem omnipotentis Dei, et BB. Petri et Paulli A­postolorum eius, se nouerit incursurum. Datum

Next

/
Thumbnails
Contents