Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1217. ldem Honorius eos, quibus suscipienda in terram sacram expeditione Rex Andreas curam regni concredere vult, a voto prof ectionis dispensat. Honorius episcopus Venerabilibus fratribus arcliiepiscopo Colocensi, et Vespriiniensi episcopo salutem. — Carissimus in Christo Filius, noster, Andreas Kex Vngariae illustris, tam per litteras suas, quam per dilectum filium I). archidiaconum, nuncium suum, nobis instantissime supplicauit, vt quum ipse se ad exsequendum votum peregrinationis accinxerit, in subsidium terrae sanctae; aliquot de cruce signatis regni sui, quos idem elegerit, vt eis tutelam filiorum suorum, et custodiam eiusdem regni, committat, ab huiusmodi voto absoluere dignaremur. Nos ergo et ipsius, et eiusdem regni vtilitatibus paterna volentes soliicitudine prouidere, fraternitati Vestrae per apostoJica scripta mandamus, quatenus quinque vel sex de cruce signatis, quos ipse duxerit eligendos , dummodo ipse 11 ex votum exsequatur peregrinationis assumtae, in praedictae terrae succursum, auctoritate nostra suffulti absoluatis; ita tamen, quod expensas, quas iidem iuxta facultates suas essent in peregrinatione facturi, transmittant fideliter in subsidium terrae sanctae. Datum Laterani V. Cal. Martii Pontificatus nostri anno primo." Apud Raynald. a. A. MCXXVH. nro XXIII. Hon. L. II. ep. 210. Dispositionem regis de reguis idem Ilonorius confirmauisse legitur fragmento sequente : „ Dispositionem, quam de terra tua fecisti, regnum Vngariae primogenito tuo Belae; regnum vero Callitiae Colomanno relinquens , et eorum alterutri , vel vtrique sine Jiberis decedenti, Andream instituens successorem, sicut iuste et prouide facta est, auctoritate apostolica conliriuainus."