Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
titiam vestram voluimus peruenire, quod venerabilis in Christo pater , Yesprimiensis episcopus , olim apud sedem apostolicam eonstitutus, reuerendum in Cliristo patrem, Strigoniensem Archiepi scopum, per litteras apostolicas citari obtinuit , sibi super coronatione et inunctione reginarum Hungariae , abbatiis et praeposituris regalibus suae diaecesis, et aliis iniuriis responsurum. Ytrique igitur termino praefixo comparente, ad communem petitionem eorum dedit nos summus pontifex super positis articulis cognitores. Coram nobis itaque posuit praefatus episcopus , praesente archiepiscopo contra eum, quod iure et possessione coronandi et inungendi reginas , eumdem, auctoritate propria spoliarat ; chrisma , oleum S. et alia ecclesiastica sacramenta praeposituris et abbatiis regalilms , intra Yesprimiensem Diaecesim, in ipsius praeiudicium conferendo, et alia sibi iura episcopalia vsurpando, in eiusdem episcopi grauissimam laesionem ; demum post altercationes multiplices, vnanimi voluntate consensum est ab vtroque, quod nos, iuxla Domini papae mandatum, quaestiones propositas amicabili, si possemus concordia , vel iudicio sopiremus. Ynde nos fere de partium voluntate sic duximus slatuendum: quod si rex et regina simul coronari debeant, et inungi; Strigoniensis coronet et inungat regem, etVesprimiensis reginam. Si vero sola regina debeat coronari , et inungi : StrigonieMsis inungat eam; Vesprimiensis autemcoronam imponat eidem. Quod si contigat Slrigoniensem in coronatione reginae abesse; Vesprimiensis nihilominus inungat et coronet eam. Si autem contingit Strigoniensem in Budensi ecclesia celebrare ordines; ex permisione