Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Vesprimiensis vtatur, et non ordinet elerieos Ves­primiensis Ecclesiae , sed tantum Diaecesis suae. Quod si idem conficit chrysma Budae, ab ipso ole­um infirmorum, et pro baptizandis pueris non re­cipiant, quos constat ad Vesprimiensem diaecesim pertinere, sed a Vesprimiensi ecclesia; ab eiusdem autem episcopo, et non alio, omnes Budenses pu­eri, confirmentur ; a quo et praestentur eisdem omnia ecclesiastica sacramenta. De Domosiensi praepositura intelligimus , illud idem de abbatiis et praeposituris regalibus obseruetur, sicut et hac­tenus obseruatum. Adiicimus quoque, vtabbates, monachi abbatianmt Cisterciensis Ordinis, secun­dum suorum priuilegiorum tenorem , recipiant omnia. ecclesiastica sacramenta ; super quod Strigo­niensis nullatenus opponat, Ceterum Ecclesiam de Segusd, idem Strigoniensis Vespriuiiensi dimittat in pace. Denique omnia suprascripta, saJuo iure Romanae ecclesiae, quod in abbatiis et praeposi­turis regalibus se dicit habere, ac domini papae mandato, sententialiter praecipimus obseruari. Ad huius itaque sententiae perpetuam firmitatem, prae­sentem paginam sigillis nostris fecimus communiri. Datum Calendis Februarii, pontificatus Dominiln­nocentii papae tertii anno XIX. Apud Roka, Vit. Vesprim. Praesul, p. 102. et Kato­na H. C. T. V. p.. 228 — 30. A. Ch. 121C. Honorius PP. III. vigesimam prouentuum ecclesiasticorum, per triennium in subsidium terrae sa~ crae deputatum , fratribus templi et Hospitalis Iero­solimitani exmittendis solui ordinat. Spalatensi A. Episcopo, et suffraganeis eius, Strigoniensi A. Episcopo et Magistris eiusdem Pro-

Next

/
Thumbnails
Contents