Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

diacono; Esau, Domini Transsiluaniensis Episcopi Yconomo. Apud Pray Hier. P. II p. 253. Katona H. C. Tom. V. p. 171. Terram Bozza in limitibus Transiluaniensis et Agriensis episcopatuum sitam 1'uisse, monstrant lites inter eosdem iurisdictionis causae enatae, vt infra. A. Ch. 1213. Andreas II. R. II. diploma fundationale Abbatiae S. Martini a Proto - Rege concessum , trans­scribit et firmat. In nomine Sanctae Trinitatis , et indiuiduae Vnitatis. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Croa­tiae, Dalmatiae, Ramae, Seruiae , Galliciae, Lo­domeriaeque Rex in perpetuum. Priuilegia regum felicis memoriae tanto efficacius in iure suo inte­merata conseruari , nec non et regia auctoritate renouari debent, ne ingrata vetustate temporum, vel calumniosa cauillatione depereant; quanto mi­sericordius ab eis erogata Deo indefesse seruienti­bus, ex ipso rerum argumento, euidenter esse edo­centur. Dilecti igitur et fidelis nostri Orcz (Vriae) abbatis de monte S. Martini in Pannonia, fauora­bili petitioni benigne condescendentes, priuilegi­um beati Stepliani regis, gloriosae memoriae, tan­to clementiori affectu , ne inimicae vetustatis suc­cumberet silentio, vel aliqua calumnia emergente, deperiret, regia auctoritate dignum duximus cor­roborare, et renouare, quanto supernae vitae fer­uentiori desiderio ab ipso beato rege collatum et confirmatum dictae ecclesiae esse minime diffidi • mus, et quanto euidentius, sicut ipse sanctus rex in priuilegio suo asserit, quod meritis beati Mar­tini et orationibus ibidem iugiter Deo seruientum quodam tempore de inimicis suis adiutum effica­10 *

Next

/
Thumbnails
Contents