Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

citer se fuisse, senserit , in opportunitatibus no­stris nos adiuuari quotidie feliciter sentimus. Yn­de , quia beatus Rex Stephanus illam ecclesiam speciali praerogatiua dilectionis in omnibus ample­xus est, tantae praerogatiuae (alias praerogationi ) quam ex longa antiquitate possidet, derogare mi­nime in aliquo volentes, sed, vt ius exigit, eun­dem locum, quem integro affectu specialiter dili­gimus, ampliare satagentes, scilicet (al. sibi) quid­quid est in authentico beati regis, ad recidendam quamlibet calumniam in posterum, perpetuo con­firmamus. Tenor autem authentici ipsius talis est: „In nomine Domini Dei Summi. Stephanus , su­perna prouidente clementia Vngarorum Rex. Cre­dimus, et vere scimus"(cetera vide ada. 1001.) Tri­buta autem, quae a Sancto rege Stephano Ecclc­siae S. Martini sunt donata, haec sunt: Tertia pars de Poson. Vt autem haec omnia, quae in authen­tico B. Regis sunt expressa , illibata permaneant perpetuo et inconuulsa praedictae ecclesiae; sigilli nostri charactere praesentem paginam iussimus in­signiri. Datum per manus Thomae, praepositi Al­bensis, et aulae regiae Cancellarii. Anno ab In­carnatione Domini MCCXIII. Venerabili Ioanne , Strigoniensi Archiepiscopo; reuerendo Bertholdo , Colocensi Archiepiscopo , Bacsiensi et Budrugiensi Comite , existentibus ; Calano Quinqueecclesien­sem, Kathapano Agriensem, Simone Varadiensem, Desiderio Csenadiensem ; Willelmo Transiluanien­sem, Gotthardo Zagrabiensem , Iacobo Vachien­sem, Ecclesias feliciter gubernantibus. Iula, bano et Comite de Castro ferreo; Nicolao, Palatino et Comite Schenadiensi; et alio Nicolao , Vajvoda , existentibus; Bancone Posoniensem , Andrea Su-

Next

/
Thumbnails
Contents