Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

congregari! disposuimus interim per viros in sin­gulis prouinciis plenius explorare, quae apo­stoliCae prouisionis Jimam exposcitnt, et prae­mittere viros idoneos ad terrae sacrae negotium procurandum; vt si exigente necessitate sacrum concilium approbauerit, nos personaliter ipsum negotitim assumamus efficacius promouendum. Cre­dentes igitur hoc salutare propositum ab illo descendere, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, vniuersitati vestrae per apostolica scripta praecipimus, quatenuS vos taliter praeparetis, quod a praesenti domH nicae Incarnationis millesimo, ducentesimo, ter-* tio decimo annovsque ad duos annos et di­midium, praefixis vobis, pro termino Kalen­dis Nouembris, nostro vos conspectui praesen­tetis cum modestia et cautela; ita quod in Ve­stra prouincia vnus vel duo de suffraganeis vale­ant episcopis remanere pro Christianitatis ministe­riis exercendis, et tam illi, quam alii, qui cano­nica forte praepeditione detenti personaliter veni­re non possent, idoneos pro se dirigant responsa­les, personarum et euectionum mediocritate ser­uata, quam Lateranense Concilium definiuit, vt nullus omnino plures, quiuis autem pauciores ad­ducere secum possit; nec quisquam superfluas fa^ ciat et pomposas, sed necessarias tantum, et mo­deratas expensas, ostendendo se actu , et habitu verum Christi cultorem; cum non secularis ap­plausus, sed spiritualis profectus in hoc sit nego­tio requirendus. Iniungatis autem vos, Fratres Archiepiscopi et episcopi, ex parte vestra vniuer­sis ecclesiarum Capitulis non solum Cathedrali­um, sed etiam aliarum, vt praepositum, vel deca-

Next

/
Thumbnails
Contents