Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
imm, aut alios yiros idoneos, ad concilium pro se mittant, cum nonnulla sint in ipso tractanda, quae specialiter ad ecclesiarum Capitula pertinebunt. Interim vero et per YOS ipsos, et per alios viros prudentes vniuersa subtiliter inquiratis, quae correctionis, aut reformationis studio indigere videntur ; et ea fideliter conscribentes, ad sacri Concili perferatis examen j circa subuentionem necessariam terrae sanctae, vbi Deus rex noster ante secuJa salutem in medio terrae dignatus est operari, opem et operam efficaciter impensuri, assistendo fideliter et prudenter iis, quos deputauimus ad lioc negotium specialiter procurandum. NuJIus igitur fallaciter se excusanclo ab executione tam sancti operis subtrahat, si canonicam vult elfugere vltionem. Nemo dissensionum obstacula, aut itinerum impedimenta caussetur, quae Domino faciente signum in bonum, ex magna iam parte cessare coeperunt. Nam et quanto imminent maiora pericula, tanto potiora conuenit adhiberi remedia ; nunquam enim nauigabit per aequora, qui semper exspectat, vt mare non concitet ex se fluctus. Datum Laterani XIII. Kal. Maii. Pontificatus nostri Anno sexto decimo. E Collect. Conc. Labb. Tom. XIII. p. 90 9—10. Epistola liaec fuit etiam ad Archiepiscopum Strigoniensem in Hungaria, et Spalatinum in Dalmatia destinata ; vti docent adnotationes ibidem contentae. Ari. Ch. 1213. Vilhelmus, Transiluariiae Episcopus, Equitibus Teutonicis decimas terrae Borza, alias Bozza confert. w. Dei gratia, Transsiluanus episcopus, vniuersis, ad quos litterae praesentes peruenerint , Tom. III. 1 0