Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
coratn bonae memoriae I. Strigonieiisi Archiepiscopo, aduersus idem Capitulum mouerat, quuirt decimas illas sui iuris non esse recognosceret, humiliter destitisse , lis intelligi debeat contestata* Si quid autem praetextu decimarum ipsarum ve-» nerabiiis frater noster, Strigoniensis Archiepiscopus, contra ipsum Episcopuin proponere forte voluerit, audiatis ; et auditis hinc iude propositis , caussam, si de partium processerit voluntate , fine canonico terminetis. Alioquin eam sufficienter instructam ad nostram audientiam remittatis, praefigentes partibus terminum competentem, quo per se, vel procuratores idoneos, nostro se conspectui repraesentent, iustam dante Domino, sententiam recepturae. Vos denique, fratres episcopi, et fili abbas , super vobis ipsis etc. Datum Laterani VII. Kalendas Iunii , pontificatus nostri anno sexto decimo. " Apucl Baluz. Tom. II. p. 779. L. XVI. p. 62. Katona H. C. T. V. p. 167. Fuerint illae vineae in prouincia Pilisiensi, quae licet Strigonio non procul terminata, cum Visegrado ad sacram Episcopi Vesprimicnsis iurisdictionem pertinebat. A. Ch. 1213. Idem Innocentius Cistercitas, et Hospitalarios Diaecesis Quinque-Ecclesiensis, turpis lucri culpa redarguit. Monachis Cisterciensis Ordinis, et Hospitalariis, Quinque-Ecclesiensis Diaecesis. Venerabilis frater noster, Quinque-Ecclesiensis Episcopus, nobis intimare curauit, quod vos, extendentes ad lucra turpia manus vestras, multitudinem emitis vinearum, de quibus sibi, vel Ecclesiae suae Diaecesis deciinae solui debent (al. solent) quarum