Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
vinum licet nequaquam in vsus vestros (al. pro prios) expendatis; sed vendendum ad alias faciatis prouincias deportari; decimas tamen sibi, vel ipsis Ecclesiis subtrahitis ex eisdein. Quum igitur ex hoc ordini vestro plurimum detrahatur ; vniuersitati vestrae per apostolica scripta mandamus , quatenus ab iis de cetero taliter desistatis, quod materia scandali auferatur, et super hoc de vobis clamor ad nos vlterius non ascendat; scientes, vobis esse merito formidandum, ne propter clamores huiusmodi sacrum Concilium, auctore Domino, in proximo celebrandum, priuiJegia vestra coarctanda prouideat, veletiam reuocanda ; quum priuilegium mereatur amittere, qui concessa siJji abvtitur libertate. Datum Laterani, XII. Kalendas Iulii, Pontificatus nostri anno sexto deciino." Apud Roka Vitae Vesp. Praes. p. 99. MSS. Wagheriana ex Innoc. L. XVI. ep. 8. Katona H. C. T. V. p» 169. A. Ch. 1215. Idem Innocentius Praelatos Hangariae, Ec~ clesiasticos et religiosos , ad celebrandum concilium Lateranense quartum euocat. Vineam Domini Sabaoth multiformes moliitn-^ tur bestiae demoliri, quarum incursus adeo inua^ luit contra ipsam, vt ex parte non modica pro vitibus spineae succreuerint, et, quod gementes referimus, ipsae iam vites proferant pro vua labruscam, infectae multipliciter et corruptae. Illius ergo testimoiiium inuocamus, qui testis est in coelo fidelis, quod inter omnia desiderabilia cordis nostri duo in lioc seculo priucipaliter affectamusi vt ad recuperationem videlicet terrae sanctae, ac reformationem vniuersaJis Ecclesiae, valeamus in-