Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

cessoris afFectum impediat, et effectum intercessio­nis excludat. Datum, vt supra. Apud Baluz. Tom. II. p. 717. Lib. XV. ep. 224. Ka­tona H. C. T. V. p. 166, Videtur Ecbertus non tantum conspirationis aduersus Phiiippum lmperytorem , sed et­iam aliorum criminum suspectus fuisse, cum Pontifex criminum meminerit. A. Ch. 1213, Idem Innocentius controuersiam inter A. Epi­scopum Strigoniensem , et Capitulum Vesprimiense , decimarum causa , reuideri iubet. Waradiensi, et Nitriensi episcopis , et abbati de Egris, Cenadiensis. Ex vestris accepimus litte­ris, quod, quum causam, quae inter Venerabilem fratrem nostrum, Vesprimiensem Episcopum , ex parte vna , e,t dilectos filios, Strigoniense Capitu­lum, ex altera , super quarumdam decimis vinea­rum, positarum iuxta Strigonium , verlitur, expe-' rientiae Vestrae sub certa forma duxerimus com­mittendam; vos in ipso negotio propter quasdam exceptiones, aduersus eundem episcopum ex parte capituli propositas coram vobis, quas sub vestris sigillis ad nostrum transmisistis examen , et nos sub bulla nostra vobis remittimus interclusas, pro­cedere distulistis. Volentes igitur, vt finis litibus imponatur, vobis per aj>ostolica scripta praecipi­endo inandamus, quatenus non obstantibus exce­ptionibus supradictis , in causa ipsa , iuxta prioris mandati nostri tenorem, ratione praeuia proceda­tis, recipientes testes, et probationes episcopi, qui­bus vti voluerit; quum per narrationem eiusdem episcopi, et responsionem capituli, asserentis, bo­nae memoriae K. praedecessoreni e])iscopi saepe dicti, a quaestione , quam super eisdein decimis ,

Next

/
Thumbnails
Contents