Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

nobis sub vestris sigillis dirigere proeuretis, prae­figentes eis terminum competentem, quo cum ipsis nostro se conspectui repraesentent, sententiam, auctore Domino, recepturae. Testes autem , qui ytraque parte fuerint nominati, si se gratia, odio, •vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasti­cam, cessante appellatione ,cogatis veritati testimo­nium perhibere. Nullis litteris obstantibus , praeter assensum partium, a sede apostolica iinpetratis, Quod si vero non omnes — duo vestrum ea — — Datum Laterani, V. nonasMartii, Pontifica­tus nostri anno quinto decimo. " Apud Baluz. Tom. If. p. 600. L. XV. epist. 7. Ka­tona H. C. T. V. p, 144, Abbatia Szekszardiensis fuit Benedictinorum , non Cisterciensiqm Ordinis origine; vel ergo subseque trapsiit ab illis ad bos; aut titulus O r d i n i s Cisterciensis, ad solam Cikadoriensem refertur. A. Qk. 1213. Idem Innocentius causam Episcopi Bamber­gensis, fratris Gertrudis lleginae, interuentu Andreae H. II. cordi sumit. Andreae, illustri regi Hungariae. Licet Bam­bergensis episcopus in multis offenderit j nos ta­men interuentu precum tuarum , rigorem iustitiae temperantes, venerabili fratri nostro Maguntinen­si Archiepiscopo , apostolicae sedis legato, nostris damus litteris in mandatis, vt non procedat ad­uersus eum; sed, inquisita super facto eius, de quo ipsi mandauimus, plenarie veritate, quicquid inuenerit , fideliter nobis scribere non postponat; vt circa ipsum, secundum quod expedierit, pro­cedamus. In quo tuae non erimus deprecationis iminemores; nisi forsitan ipse suis excessibus inter-.*

Next

/
Thumbnails
Contents