Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

luerit exhibere. Alioquin ab alio, quern maluerinf, catholieo Praesule suscipiendi ea liberam liabeant facultatem; sicut in priuilegiis praedicti Paschalis et bonae memoriae Alexandri Papae, praedecesso­rum nostrorum, perspeximus contineri. Non ob­stante priuilegio Clementis Papae, qui mentionem non fecit de praedictis praedecessorum suorum priuilegiis, sed de priuilegio sancti Stephani Regis, cui, quantum ad hoc capitulum, per saepe fatos Romanos Pontifices exstitit derogatum; praeser­tim, cum ipse Clemens priuilegium illud concesse­rit, saluis institutionibus non solum Romanae Ec­clesiae, sed ipsius etiam legatorum. Non obstante praescriptione, quam idem Abbas in suum subsi­dium opponebat: quia, si consummata erat prae­scriptio, quando Abbas Sancti Martini ab Alexan­dro Papapriuilegium impetrauit, iuri praescriptio­nis renunciasse videtur; praesertim, quum coram nobls priuilegio illo sit vsus, quod suae intentioni, quantum ad hunc articulum , contradicit. Si vero nondum consummauerat praescriptionem, sed erat in praescribendo, post impelratum huiusmodi pri­uiiegium bonam fidem non habuit, et ideo seoun­dum canones non praescripsit. Ceterum inlerdictos vel excommunicatos Vesprimiensis Episcopi prae­dicti Clerici studeant euitare, ac parochianos Ec­clesiarum, ad eundem Episcopuin pertinentes, con­tra voluntatem ipsius ad diuina officia non reci­piant, nec illis impendant ecclesiastica sacramenta. Super ceteris autem, quia nobis non potuit fieri plena fides ; per apostolica vobis scriptamandamus, quatinus recipiatis testes, quos partes duxerint producendos , et tam attestationes , quam alias pro ­lationes earum fideliter redigatis inscriptis, easquo

Next

/
Thumbnails
Contents