Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

pat; Ecclesiam etiam in Thapey (Toppey) in cu­ius possessione ipsum fuisse, idem Abbas confes­sus fuerat, repetebat. Reconciliationes etiam poenitentium, et ordinationes Clericorum , ad se asserens pertinere ; humiliter postulabat, vt chri­sma, oleum sanctum, et alia ecclesiastica sacra­menta, Capellani et liomines S, Martini, in Yes­primiensi diaecesi constituti, abeo, tanquam a suo Diaecesano perciperent; sibi cognitiones caussa­rum spiritualium relinquendo. Nos autem intelle­ctis per venerabilem fratrem nostrum Hugolinum, Hostiensem Episcopum, quem partibus concessi­mus auditorem, quae proposita fuerant coram eo, obiectiones propositas ab Episcopo contra priujle-: gia praedictorum Paschalis Papae et Sancti Stepha-? ni Regis , quibus Abbas sufficienter respondit, in-> ualidas esse decreuimus, vt eis non obstantibus, priuilegia ipsa valida reputentur; si authenticum praedicti Regis tale repertum fuerit, quale nobis rescriptum ipsius, sub bulla carissimi in ChristQ lilii nostri Hungarorum Regis illustris, exstitit prae­sentatum. Quantum tamen ad fundandam intentio­nem Abbatis proficiat, opportuno tempore decer­nemus. Interim autem nihil circa statum monaste­rii secundum perceptionem decimarum, quain idem jnonasterium possidet, immutetur. Chrisma vero , oleum sacrum, consecrationes altarium, seu Basi­licarum, ordinationes Clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi , Clerici Ecclesiarum, vel capellarum ipsius monasterii, quaesunt in Yes­primiensi Diaecesi constitutae, a Vesprimiensi Epi­scopo postulabunt, si "quidem catholicus fuerit, etgratiam, atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et sine prauitate aliqua vq-

Next

/
Thumbnails
Contents