Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

les autem fratres nostros, Strigoniensem, et Co­locensem Archiepiscopos, concordia grata noLis existit; quum non solum inter eos, sed etiam quoslibet alios , sopiri velimus contentiones et li­tes. Ynde quum, disponente domino , simus in se­de iustitiae constituti; et oinnibus in iustitia de­bitores , neutri eorum, si de iure suo voluerint experiri > negare debemus, quod postulat ordo iu­ris. Datum Laterani, III. non. Februarii Pontifi­catus nostri anno decimo quinto." Apud Baluz. Tom. II. p. 717. L. IV. ep. 224. Kato­tona Tom. V. p. 164. A. Ch. 1212. Iderti Innocenlius, cur ConuentioneM inter Strigoniensem , et Colocensem A. Episcopos initam , erectionem item EpiscopatuS Cibinii probare haud possit, ratioliem reddit. Uluslri regi Vngariae. Illa te, fili carissime Caritatis praerogatiua diligimus, qitum inter alios mundi principes erga personam nostram, et sacro­sanctam Romanam ecelesiam deilotissimum te scia­mus, quod preces et petitiones ex parte tua nobis oblatas, intendimus libenter admittere, quantum cum nostra possumus honestate. Inde siquidem fuit, quod venerabilem fratrem nostrum Yespri­miensem 'episcopitm, ad sedem apostolicam acce­dentem, paterna benignitate suscepimus ; et quae tam per eum, quam per tuas nobis litteras inti­masti, pleno concepimus intellectu. Qui denique inter cetera proposuit coram nobis, quod quum de pace perpetuo statuenda, inter Strigoniensem et Colocensem ecclesias, diu fuerit, te mediante, tra­ctatum; tandem Venerabilis frater noster, Stri­Tom. III. 9

Next

/
Thumbnails
Contents