Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

goniensis Arcliiepiscopus, de consensu et volunta­te suffraganeorum Strigoniensis ecclesiae, videlicet Agriensis, Georiensis, et praefati Vesprimiensis episcoporum ex parte vna; et dilectus filius, Co­locensis electus, de voluntate sufFraganeorum Co­locensis ecclesiae, Waradiensis videlicet, Cena­diensis , et Yltrasiluani episcoporum, ex altera, in certam formam concordiae deuenerint, quam per praefatos Georiensem, Yesprimiensem, epi­scopos redigi mandauerunt in scriptis ; quum il­lam , in scriptis redactam, in medium produxis­sent, et supra ea fuisset diutius disputatum; tan­dem ita correcta exstitit, et conscripta, quod earn pars approbauit vtraque, et tam Strigoniensis Ar­chiepiscopus, quam Colocensis electus, cum ec­clesiarum suarum suffraganeis ad sancta Dei euan­gelia iurauerunt, quod formam pacis, quae con­tinebatur in illo scripto posita coram eis, firmi­ter obseruarent, et laborarent, ad lioc nihilomi­nus bona fide, vt nos compositionem confirmare­mus eandem. P. quoque, Quinqueecclesiensis Prae­positus, ab episcopo suo missus pro eo, et Bene­dictus, praepositus Sancti Thomae, nec non et Iacobus, scholasticus Strigoniensis, pro Capi­tulo eiusdem ecclesiae, a quo sub debito iurainen­ti se asseruerunt habere mandatum, et HubaJdus, Posoniensis Praepositus, iurarunt etiam ilJud idem. Pro Colocensi vero Ecclesia Iacobus, Colocensis, et Hosmundus, sancti Laurentii, praepositi, prae­stiterunt consimile iuramentum. Vnde praefatus episcopus ex parte tua nobis humiliter supplicauit, vt compositionem eandem, quam sigillorum prae­dictorum, electi, et Varadiensis, Cenadiensis, VI­trasiluani, Agriensis, et ipsius Vesprimiensis, epi-

Next

/
Thumbnails
Contents