Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)

bensi, et I.^vmi^ensi A Diaconis, Retro eti­am Y i c e - N o­mi­n-tr nostro, etTTapa Co­mite Canonico Wesprimiensi ibi existentibus, et aliis quam pluribus. Actum Wesprimy in Ecclesia S. Michaelis Anno Dominicae Incarnation. MCCX." E Collect. Heuenesi. Tom. LXXlX. p^ 375. A. C/i. 121 t. Innocentius PP. III. commutationem posses­sionum , inter Episcopum Zagrabiensem et Templarios factam , confirmat. Magistro, et fratribus militiae templi, in Yn­garia constitutis. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota , quae a rationis tramite non discordant, ^ffectu prose­quente complere. Eapropter dilecti in domino fi­lii, vestris iustis petitionibus inclinati, commuta­tionem inter vos, et venerabilem fratrem nostrum Zagrabiensem episcopum , super quibusdam deci­mis et aliis rebus initam, sicut pie , ae prouide facta est , et in authentico, super hoc confecto, plenius continetur , auctoritate confirmamus apo­stolica, et praesentis scripti patrocinio communi­mus. Nulli ergo — — Datum Laterani XI. Kal. Februarii pontificatus nostri anno tertio decimo. Apud Baluz. Tom. II. p. 501. L. XIII. epist. 48. Ka­tona H. C. Tom. V. p. 123. JVlagistrum liunc fuisse no­mine Pontium, fragmentum sententiae ab ipso secun­dum Tragurienses pronunciatae, liis verbis indicat: ,,Fr. Pontius de Cruce , bumilis magister militiae templi per Vngariarn et Slauoniam et locumtenens regius in Croatia et Ualmatia." Apud Farlatum T. IV. p. 217.

Next

/
Thumbnails
Contents