Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi III. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. C/i. 1211. Exemplum ritus explorandi verilatem per ferrum candens. Quum, que ad tempus fiunt, labente temporis curriculo ab bominis memoria recedunt; pulcherrime A rsus consuetudinis inoleuit, ea sub litterarum priuilegio memoriter retinere. Verbi gratia regnante glorioso Rege A. tercii Bele Regis lilio, anno ab Incarnatione Domini MCCXI. Abbas beati Martini, Vros nomine, cum Comite Camere tunc temporis Gatk nomine, causam iniens, terram Sala, cum silua. quae in insula Vag continetur, ad X. aratra pertinentem, iustitiam ecclesie beati Martini fuisse, iniusteque ab ea ablatam asserens, requirebat. £ contra ille a Rege sibi traditam, et ininime ad ius ecclesie praedicte pertinere referebat. Abbali autem misericordiam regis pro causa prefata obnixe deprecanti , vtriusque tam Abbatis videlicet , et Comitis prenominati causam, Archielectus Cholocensis, Bertholdus N. Rege admonente suscepit discutiendam. Discussa vero vtrorum causa, vti iustitia exigebat, hominem ecclesie prefate ad candens ferrum in loco Budensi, mediante iis pristaldo, Botli nomine, Bachiensi Canonico, diiudicauit. In quem locum aduenientes , et omnia secundum ritum ecclesiasticum celebrantes, per merita beati Petri principis apostolorum, vt iusticia beati Martini demonstrarelur, homo ecclesie predicte ab omni penitus ferri rubigine, atque combustione extitit liberrimus. Huius autem rei testes Iacobus Budensis ecclesie prepositus, Paulus Cantor, Iohannes Custos, Decanus Moyses, Leo Sacerdos, Teka sacerdos, Geruasius sacerdos, et alii ,quam plures eiusdem loci Canonuii extiterunt. Ex autographo Schwartncr Diplomatices p. 539.