Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
argumentum istiusmodi enucleandum animum, cogitationemque appulere ; in quo congerendo, adornandoque cum distinemur, haud mediocriter laetati sumus, nos quaepiam instrumenta praedecessorum Tuorum Quinque - Ecelesiensium Praesulum referentia deprehendisse, atque hac ratione aliquid ad Ecelesiae Tuae Historiam conferre potuisse. Quae omnia et singula inhunc tomum congesta, quemadmodum Te vnum, solumque Moecenatem sibi exposcunt: ita cultus et obseruantiae meae erga Te, Praesul Excellentissime, monumentum esse gaudent sempiternum." Gelasius Dobner a S. Catharina. E Clericis regularibus Scholarum Piarum. Monumentorum Historicorum Bohemiae Tom. II. Nolo ego in ruborem dare conciues meos, conferendo ipsorum in Historiae cultu industriam cum populis Europae propemodum vniuersae: cum certissimum sit, ipsos paucissimorum aequare solertiam, a plurimis autem longissime su-