Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
perari, et tantum non relinqui segnes , ac argumenti huius incuriosos. A florente Iesuitarum aeuo vix vllus, ausim dicere, factus est in illa progressus, quam gentes aliae ad perfectionem fere extulerunt. Ipsa, quae sunt olim aperta subsidia, in dies obserantur magis. Luci tenebrae, nationali gloriae priuatum commodum praeualent, apud mentes captas praeiudicio; veritas vltimo habeatur ne loco? Sint Klimones, non deerunt Dobnerii; rebusque auitis splendor affulgebit, ac genti Hungarae gloria. Pestini 25. Augusti 1826. A V C T O R.
/