Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
huslibet aliis occupari, omuibus proliibemus. INulli ergo omnino hominum facultas sit, pracclictam Ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut lemerariis vexationibus fatigare: sed integra conseruentur eorum, pro quorumsustentatione et gubernatione concessa sunt, vsibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae huius a llomanaEcclesia libertatis, aureum vnum quotannis Lateranensi Palatio persoluetis. Siqua ergo in futurum ecclesiastica, secularisque persona, hanc noslrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit: secundo, tertioue monita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis , honorisue sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemtoris nostri Jesu Christi aliena fiat, at que in examine districtae vltioni subiaceat. Cunctis autem eisdem monasteriis iusta seruantibus , sit pax Domini nostri lesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Ego Calixtus Catholicae Ecclesiae Episcopus. Datum Laterani per manum Chrysogoni Sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis, acBibliothecarii VII. Idus Maii. Indictione XIV. Incarnationis Dominicae Anno MCXXII. Pontificatus autem Domini Calixti II. Papae, anno III. Jn collectione Concil. Labbei Tom. XII. epist. XXVII. •—• Idem institutum Cali.vtus II. Papa adprobauit ad Canonicos Bcrnridenses quorjue. Ibidem cpist. XXVI.