Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1124. lclem Stephanus donatibnem a Geysa, Rege Hungariae , monasterio S. Benedicti de Gron factam, recitat, eamque corroborat. In nomine S. Trinitatis, et indiuiduae Vnitatis Steplianus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Gallitiae, JBulgariaecjue ete. Rex. Colomanni Regis filius, omnibus praesentes litteras inspecturis salutem in perpetuum. Cum sanctae religionis iudicium sanctam iussit opibus Ecclesiam condonari, donatamque pacifice, ac integre conseruari; ne ibi Deum contemplantes propter ciborum, et potuum defectum, aut eorum, quae fragilibus necessaria sunt corporibus, relicto cliuinae eontemplationis affectu, vitam redire cogantur ad actiuam. Proinde omnium Sanctae Dei Ecclesiae fidelium, tam praesentium, quam futurorum volumus accendere notitiam. Quia lis orta fuit super syluis , venationibus, aquis et piscationibus, inter Ottonem Borsuensem Comitem, et Henricum Abbatem monasterii S. Benedicti de Gron ; pro quibus idem Abbas de conuenientia sui Comitis praedictum Comitem ad nostram attraxit praesentiam, nobis super occupatione syluarum, et aliarum vtilitatum, ad praeclictum monasterium S. Benedicti pertinentium, querulando. Tanclem ipsam litem Domino Marcello Arclii-Episcopo Strigoniensi cum ceteris Episcopis, etnostrisBegniprimatibus, commisimus discutiendam, coram nobis praedictus Abbas priuilegium recolendae memoriae Geyzae Begis aui nostri exhibuit, dicens: Quod ius et vtilitas praedictarum syluarum ex vtraque parte flumini Gron cum aquis et piscationibus, ex donatione praedicti Geysae Regis, aui nostri, ad sancti Benedicti monasterium pertineant; quod priuile5 *