Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

bus in Ecclesia Sanctorum Ioannis et Martini, quae in Salisburgensi pago, in loco videlicet, qui Berchetesgaden dicitur, sita est, regularem yitam professis, tam praesentibus, quam futuris in per­petuum. Praeceptum Domini habemus intrare per angustam portam, quia angusta est via, quae du­cit ad vitam. Quia ergo vos, o filii in Christo le­ctissimi, per diuinam gratiam aspirati, mores ve­stros sub regularis vitae disciplina coercere, et vt angustam ingredi valeatis portam , communiter sc­cundum Patrum constitutionem, omnipotenti Do­mino deseruire proposuistis: votis vestris paterno congratulamur alfectu. Ynde etiam petitioni ve­strae, benignitatis debitae impertientes assensum , religionis propositum praesentis priuilegii auctori­tate firmamus. Statuimus enim, vt nuJJi omnino hominum liceat vitae canonicae ordinein, quein professi estis, in vestra Ecclesiacommutare. Nemi­ni etiam professionis vestrae facultas sit, alicuius leuitalis instinctu, vel arctioris religionis obtentu, sine praepositi, vel congregationis licentia de clau­stro discedere. Quodsi discesserit, nullus eum Epi­scoporum, nullus Abbatum> nullus monachorum, sine communium litterarum cautione, suscipiat: quamdiu videlicet in Ecclesia vestra canonici ordi­dinistenor, Domino praestante, viguerit. Saneiu­ris ecclesiastici Sacramenta a Diaecesano suscipietis Episcopo: siquidem gratiam, atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis, ac sine prauitate voluerit exhibere. Alioquin liceat volois pro eorumdem sacramentorum susceptione catho­licum, quem malueritis, adire Antistitem. Porro loci Yestri aduocatiam sine praepositi et fratrum consensu, aut a fundatorum haeredibus , aut a qui­Tom. II. 5

Next

/
Thumbnails
Contents