Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

tanter; qnae quum essent eiusdem regis insignitae sigillo, nouitati tuae, non falsitati, petebas a no­bis adscribi; in quibus continebatur expresse, vt tuis verbis vtamur, quod quum ex regis ipsius dispositione , ob teneram filii eius regis, Ladezlai, aetatem, pueri curam, et regimen regni suscepe­ris; promtam geris voluntatem, quae bene con­stituta sunt, obseruare, et quae per ipsum regem laudabiliter noueris inehoata, quantum in te est , feliciter elfectui maneipare. Nos igitur , intentio­nis tuae sinceritatem in domino collaudantes , re­gem ipsum puerum, cui fidelitatem feeisse digno­sceris, promissione facta super administratione re­gni, ac tutela suscepta de ipso, tuae prouisionis industriae attentius commendamus, vt nomini tuo praeconia verae laudis aecrescant ; quum idem rex benignum patrein in patruo , et protectorem pro­pitium inuenerit in patrono , et ab altissimo rege , cui puero reges, venientes de Sabba, plena deuo­tionis munera obtulerunt, salus tibi proueniat, et remLinerationis aeternae corona ; nec contra ipsum regem, nepotem tuum, prauas aliquorum sugge­tiones admittas; cui, tanquam filio, pro patre teneris adesse; qLiem, quum sit paruus et puer , tanto debes cariorem habere, ac pro eo regni ne­gotia diligentius procurare, quanto propensius im­pensa sibi beneficia recognoscet, quLiin, auctore Deo, adultam peruenerit ad aetatem, in qua se patrem non perdidisse cognouerit, sed nmtasse, Datum Romae , apud Sanetum Petrum, VII. Ka­lendas Maii, ponlificatus nostri anno oclauo. Apiul Dobner Mon. T. II. p. 542. E reg. anni VIII. ep. 36. Katonu Tom. IV. p. 759. sq.

Next

/
Thumbnails
Contents