Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1205. hlem Innoeentius de intertentione Heginae vi­duae, ac iuribus Hegis pupilli, trinis prouidet litteris. Innocentius — eidem. Post obitum — vt in litteris superioribus — ad vocem, mancipare. Acce­pimus autem , carissima in Cliristo filia —• regina Vngariae, referente, quod quum praedictus rex frater tuus, in vltimis laboraret; coram venerabi­li fratrenostro — archiepiscopo Colocensi, et qui­busdam aliis regni prineipibus, de pecunia, quam in monasterio dePelis habeat, ita disposuit: quod duas partes eiusdem fratres domorum templi et hospitales haberent, in subsidium terrae sanctae, et tertia eius filio conferretur. Quum ergo te de­ceat voluntatem illius vltimam implere ; nobilita­tem tuam monemus attente et hortamur, per apo­stolica scripta mandantes, quatenus iuxta disposi­tionem regis ipsius pecuniam illam facias erogari. Datum vt supra. Secundas eodem ingressu: Innocentius etc. sic dedit: Quum autem eidem regi, et carissimae in Christo liliae reginae, matri eius, post fratris tui decessum, quosdam redditus, sicut accepimus, pro­miseris te daturum; monemus nobilitatem tuam , et exhortamur attente , et per apostolica scripta tibi mandamus, quatenus illos ei facias cum inte­gritate persolui, vt circa eos, et te patrem, ex­hibeas, et patronum; tibique propter lioc praemi­uin salutis aeternae proueniat, et fauor humanae laudis accrescat, quum te pium, et benignum ha­bueris, vbi pius et benignus teneris adesse. Datum vt supra. Tertias hunc in modum scripsit: Innocentius — mancipare. Vt igitur eidem regi regni iura, integra conseruentur; nos qui ex apostolatus ofli­cio tenemur tueri pupillum, quiim illius , quamuis

Next

/
Thumbnails
Contents