Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
r> chi-Episcopi suffraganei nihil iuris haberent. Quibus ipsi sufFraganei responderunt, quod a prima Christianitatis institutione in llegno Vngariae vsque ad ista teinpora, nullus ad sedem Strigoniensem fuerat electus , nisi suffraganeis vna cum Canonicis eligentibus , iuxta constitutionem canonieamet consuetudinem adprohatam. Dixerunt etiam, quod prius inquiri deberet, vtrum de gremio illius Ecclesiae posset vtilis et idoneus reperiri; asserentes, quod in ea multi sunt viri honesti, discreti et litterati, qui possent illi sedi decentius praesidere. Illud insuper per easdem litteras nobis intimarunt, quod, quum praedictus Colocensis Archi-Episcopus vsque ad liaec tempora, Colocensem Ecclesiam Strigoniensi Metropoli asseruerit esse parem, eique tam verbo , quam opere varias et intolerabiics iniurias irrogauerit; non modicum formidabant , ne si ad memoratam metropolim transferretur, propriae confessionis et assertionis immemor, quasi rubore perfusus, ne ipse sibi contrarius esse \ideretur, negotia Strigoniensis Ecclesiae minus elficaciter assumeret promouenda; et ipsos Episcopos, qui eius verbis et actibus iuxta debitumsuum, dure quandoque restiterant, opprimere non cessaret; quum tamen , iuxta canonicas sanctioncs, iudex aliquibus non debeat dari suspectantus. Porro dilectus lilius Abbas de Buccon, et Magister Petrus ]>ro praedicto llege; nec non et Praepositus Posoniensis, et — — Thesaurarius Ecclesiae vestrae, pro vobis in contrarium allegantes, asseruere constanter, ea, quae ab ipsis Episcopis proposita fuerant, penitus esse falsa; firmiter proponendo , quod per eumdem Praepositum, et alios ante communem tractatum vocati fuerunt solenniter, et venerant; eorumque de gratia multoties