Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

fuit requisitus eonsensus; sed, cjuum super Eccle­siae vestrae prouisione consilium et auxilium vobis congruum denegarent, vos ipsi Ecclesiae desolatae prouidere volentes, vocatis praefatis Episcopis, conuenistis in vnum, et vota vestra in praedictum Coiocensem Archi-Episcopum, vt ipsum postulare­tis a nobis, vnanimiter, et eis praesentibus, con^ tulistis ; suppJiciter exorantes , vt nos suis litteris, pro postulatione vestra rogarent, quod ipsi facere j)enitus recusarunt. Praenominatis autem nunciis asserentibus, quod translationem ipsius Archi-Epi­scopi urgens necessitas , et euidens vtilitas exige­bant; in ipsa disceptatione fuit propositum corain noljis , quod memoratus Archi-Episcopus Cojocen­sis, in graue Strigoniensis Ecclesiae praeiudicium vobis reclamantibus, et confirmationes sedis apo­stolicae ostendentibus, filium praefati Regis coro­natum (fors. coronauerit) in Regem ; quum non ad Colocensem Ecclesiam, sed ad Metropolim ve­stram coronatio Regis Vngariae pertinere nosca­tur. Vnde tanquam alieni iuris inuasor, et aposto­lici statuti contemtor, debebat grauiter castigari; poleratque verisiinili coniectura praesumi, quod, quum ipse querelam contra se ipsuin, et contra factum proprium non esset moturus, ius Ecclesiae vestrae super liuiusmodi maneret indefensum; per quod ei grauepossetpraeiudiciumgenerari; quam­uis e contrario fuerit replicatum, quod absque contradictione cuiuslibet, et praeiudicio alicuius, praescripta coronatioab vniuersitate fuerat celeJ^ra­ta. Licet ergo per postulationemhuiusmodi nulluirx ius sit alicui aquisitum ; ideoque sine praeiudicio alicuius, postLilationem potLiissemLis repellere me­moratam; vt tamenvobis, quantum cum Deo pos­suinus, de speciali gratia consulamus, ita duxi-

Next

/
Thumbnails
Contents