Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

li damno, per Romanam Ecclesiamconsecpii potnis­se. Ynde , si permitteres praefatum Ioannitium co­ronari, antequam inter te et ipsum discordia so­piretur, nunquam amplius per Romanam Ecclesiam tibi posset iustitia exliiberi. Nolunms te, fili ca­rissime ignorare, quod tam stolium Yenetorum, quam Francorum exercitum propter destructionem laderae anathematis vinculo curauimus innodari. Quumque maiores exercitus Gallicani absolutionis beneficium postularent; non prius potuerint absol­ui, quam iurauerint nostris stare mandatis, et obligauerint non solum se ipsos, sed suos etiam successores per litteras authenticas et patentes, quod ad mandatum nostrum super illo excessu satisfacere procurabunt. Quia vero dux Yene­torum, et sui nondum absolutionis gratiam po­stularunt, nos in tantum processimus contra eos, quod dilectum filium, suum patriarcham ele ­cturn , nolumus consecrare: imo quum ad nos personaliter accessisset, remisimus eum, non sine multo pudore confusum. Significauimus quoque tibi, vt apud Iaderam, quae hacte­nus cum tota prouincia sua subiecta fuit patri­archae Gradensi , faceres electionem canonicam de persona idonea celebrari, et electum ad nos con­secrandum et palliandum dirigeres , vt sic incipe­remus punire superbiam Yenetorum. Pari modo praefatus loannitius puniretur, si post susceptio­nem coronae nollet super discordia inter vos, ar­bitrio, vel iudicio legati nostri parere; fierent­que nouissima sua deteriora prioribus, et error nouissimus peior priore. Quia vero quantumcuu­que saepe dictum Ioannitium diligamus; te tamen diligimus incomparabiliter magis, et modum, si-

Next

/
Thumbnails
Contents