Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

cut credimus, inuenimus congruentem, per quem honori et iuri tuo debeat prouideri. Sicut per lit­teras, quas super hoc modo dirigiinus, aduertere poteris euidenter. Quo circa serenitatem tuam ro­gamus attentius, et monemus, quatenus Deo dans gloriam, et nobis honorem, non impedias propa­gationem fidei christianae, nec dilationem aposto­licae sedis. " Apud Baluz. Gest. Innoc. III. T. II. p. 40. Katona T. IV. p. 726. sq. , A. Ch. 1204. Idem Innocentius transmisso legato suo Eme­ricum II. II. laudibus ejfert. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, carisimo in Christo filio — illustri regi Vngariae, salutem et apostolicam benedictionem. Gratum ge­rimus, et acceptum, et serenitatem tuam in Do­mino commendamus, quod licet primo, quibus­dain occasionibus motus , dilecto filio L. tituli sanctae Crucis presbytero Cardinali, apostolicae sedis legato, transitum feceris denegari; ne pro­cederet ad coronandum Ioannitium , dominum Bulgarorum, donec controuersia, quae inter te et illum super terrarum terminis "vertitur, iudicio, Tel controuersia terminares ; postmodum tamen , ob reLierentiam apostolicae sedis, et nostram, vsus consilio saniori, ei transeLindi pro voto concessi­sti liberam facultatem. Sane qLiam cito verbLim ilhid ad. aLires nostras perLienerit; qLiasi praeLiidi­mus, et praedixiimis, quod nunc videums et gaLi­demus impletLim , quod videlicet, non receptis litteris nostris, nec etiam tuis lmnciis exspectatis, corrigeres per te ipsLim, quod in iniuriam aposto­licae sedis videri poterat attentatum. Quum igitur

Next

/
Thumbnails
Contents