Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

rem; si forte impedires eumdem, profecto diui­nam indignationem incurreres, et nostram mere­reris olfensam; illumque tibi redderes ampiius ini­micum, nihilque proficeres; quia nos modo alio possemus nostrae voluntatis propositum adimplere. Attende nihilominus diligenter, quale denique re­putares, si nos impedire vellemus, ne filius tuus carnalis coronari posset in Regem? Ettale nosre­putare cognosce, si tu impedire coneris, ne filius noster spiritualis in Regem valeat coronari; filius, inquam, prodigus, qui olim cum meretricibus vi­uendo luxuriose, substantiam dissipauit; sed tan­dem in se ipsum reuersus, ad patrem reuertitur , qui occurrens, amplectitur et osculatur filium re­uertentem, praecipiens seruis suis, vt eum indu­ant stola prima, et dent annulum in manu eius, et calceamenta in pedibus eius, occidantque vitu­lum signatuin, vt manducent et epulentur; quia filius eius mortuus fuerat, et reuixit; perierat et inuentus est. " Qualiter autem indignationem seda­uerit Pater filii senioris, parabola te doceat euan­gelica, cuius doctrinam te cupimus et in hoc, et in aliis imitari. Quod si forsan verearis, ne, post­quam coronam acceperit, insolentior fiat subito sublimatus: scire te decet pro certo, quod non tantum ex procurata fraude proficeret, quantum deficeret ex fide mentita, nosque minus dicimus tibi, vt tu intelligas per te magis. Ad quintum vero capitulum respondemus, quoniam etsi scripseris, quod de his-, qui sedis apostolicae sententiam eonteinnentes , tibi, sub se­curitate contra fraudem inimicorum nihil proui­denti, Iaderam destruxerunt, elapso iam ferebien­nio, nihil adhuc iustitiae super tam irrrecuperahi-

Next

/
Thumbnails
Contents