Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

studiose; ita quod euni in oseulo pacis benignedi­missum fecisti vsque ad Regni lines honeste condu­ci, vt iam non superesset, nisi Danubii transitus de Vngaria in Bulgariam; quia tamen iuxta ver­bum poeticum: Turpius eiicitur, quam non admittitur liospes;" miramur non mo­dicum et mouemur, magis quidem pro te, quam pro nobis; quod mox eum retro ducere praecepi­sti: quum minus indecens exstitisset, si non ad­misisses eum, quam admissum non sineres profici­sci. Rationibus ergo , quas ad hoc in tuis litteris expressisti, sufficeret illud Salomonicum respon­dere : Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum ," nisi respondere nos oporteret ad illud, quod per litteras tuas suppliciter postulasti, vt vel a propo­sito coronationis ipsius desisteremus omnino, vel saltem tamdiu cessaremus, donec discordia inter vos iudicio posset vel arbitrio legali nostri pacari. Red­dimus ergo paucissimas de plurimis rationes, ne nimis expressa responsio te nimium conturbaret. Quum enim Cardinalis praedictus in Regnotuolon­gam fecerit moram, et tam a te, quam ab aliis non solum honeste receptus, sed et magnilice fue­rit honoratus; profecto non posset mediator esse communis ad concordiam reformandam, aut iudex aequalis ad controuersiam dirimendam, nisi pari modo in terra sua reciperetur ab illo, vt omnis suspicio tolleretur. Praeterea non posset illum compellere ad faciendam concordiam, vel iusti­tiam exhibendain, antequam iugum susciperetapo­stolicae disciplinae, nostroque se subiiceret magi­sterio et praecepto. Ad haec quum idem legatus procedat ad propagandum christianae fidei sacra­inentum et promouendum sedis apostolicae hono-

Next

/
Thumbnails
Contents