Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

'tioiiem eonstruere, de licentia nostra valeat. Nos aiitem eius petitionibus annuentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super translationein ipsius Praepositurae iliud au­ctoritate nostra statuas, quod necessitati Regni et vtilitati Ecclesiae noueris expedire. Prouisurus ne corpus beati martyris, qui in dictaEccIesia requie­scit, debita veneratione fraudetur. Datum Latera­Jii YIII. Kal. Maii, Pontificatus nostri anno VII. Apud Dobner Monumen. Tom. II. p. 546. Ereg. un. VII. epist. 56. Katona Tom. IV. pag. 710. A, Ch. 1204. Idem Innocentius PP. petente Emerico Hege, huius filium Ladislaum infantem coronandum iubet. Innocentius Episcopus venerabili fratri — — supplicauit nobis — — vt quia transire j>roposuit in subsidium terrae sanctae, ne regnum suum remaneret, quasi regimine destitutum, tibi scribere dignaremur , vt carissimum in Cliristo fi­lium nostrum, natum suum, regali diademate in­signires. Quo circa fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum ab eodem re­ge fueris requisitus, iuxta petitionem suarn, prae­dictum filium eius, quamuis minorem, non diffe­ras coronare, recepturus ab ipso patre, filii sui vi­ce, corporaliter iuramentum tam super apostoli­cae sedis obedientia, quam supcr ecclesiae Vnga­ricae libertate, sicut progenitores sui cum liumili­tate, et deuotione impenderunt. Datum vt supra. Apud Dobner Mon. T. II. p. 557. E reg. anni VII. epist. 57. Katona Tom. IV. p. 712. cf. Raynald. ad A. 1204. n. XLV.

Next

/
Thumbnails
Contents