Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

/1. C/i. 1204. Idem Innocentius, audita Legati sui detentio­ne , Emericum Regem grauioribus verbis perstringit. Inter alios reges catholicos, et principes chri­stianos, de te specialiter, fili carissime gloriamur, quod Deo fidelis, nobisque deuotus existas; ita vt tu merito valeas gloriari, quod gratiam et fauo­rem apostolicae sedis obtineas specialem : sicut hinc inde plurima probant non solum indicia, sed exem­pla. Hediens enim ad apostolicam sedem Iohannes, tunc capellanus noster, nunc autem Furconensis episcopus , constanti nobis assertione suggessit , quod a te cum ingenti lionore et deuotione susce­ptus, clementer obtinuit, non solum quod circa negotium columbani (Culini bani) a regia celsitu­dine requisiuit; verum etiam impetrauit, quod tam ipsi, quam aliis ecclesiae nunciis et legatis liber pateat per regnum tuum progressus pariter, et regressus in Bulgariam et Blatiam (Blachiam ). Tu quoque, si bene recolimus, suggessisti, quod tuae serenitati placebat , vt megaiupanus Seruiae, de­bitam et deuotam apostolicae sedi reuerentiam et obedientiam, exhiberet, et a nobis, saluo in tem­poralibus iure tuo , regium susciperet diadema. Vnde nos huius exsequutionem negotii, venera­bili fratri nostro Colocensi archiepiscopo memini­mus iniunxisse. Per has ergo non tam generales, quam speciales caussas inducti, fidelem nostrum filium Leonem, tituli sanctae Crucis presbjterum Cardinalem, apostolicae sedis legatum , in Bulga­riam et Blaciam per regnum tuum ad propagatio­nem fidei christianae duximus destinandum: qui , sicut nobis suis litteris intimauit, a tua regia cel­situdine vltra etiam, quam crediderit, exstitit ho— noratus: ita vt quasi deposita grauitate re sali.

Next

/
Thumbnails
Contents