Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
nebis, et cunctas terras, et gentes , tuo subiectas iniperio, in deuotione, et obedientia sedis apostolicae conseruabis etc. Datum Anagniae per manus Ioannis, S. R. E. subdiaconi et notarii, sexto Kalendas Martii, indictione septima, incarnationis dominieae anno MCCIV. pontificatus vero D. Innoeentii pp. tertii anno septimo. E reg. L. VII. epist. 1. Bullar. Tom. II. p. 107. Ka*tona Tom. IV. p. 702. loanni Capellano, Romam reuerso, Ioannitius, alias Calo Ioannes, Blasium episcopum cum multis donis ad Innocentium 111. P. adiunxit, addidit etiam litteras obedientiae plenas ; in quibus cetera inter etiam haec continentur : ,,Et de confinio Vngariae, Bulgariae et Blachiae relinquo iudicio sanctitatis tuae ; vt dirigas negotium istud recte , et iuste ; non haheat peccaturn anima sanctitatis tuae , et ita habeat imperium meum iustitias Bulgariae et Blachiae, quod rex Vngarorum habeat iustitias Vngariae; et cessent occisiones christianorum , in me et ipsum. Sciat autem sanctitas tua, quoniam quinque Episcopatus Bulgari;iC pertinent ad imperium meum , quos inuasit et detinet rex Vngariae cum iustitiis ecclesiarum , et episcopatus ipsi sunt annihilati ; et si iustum est hoc, liat. " Apud Rayn. ad MCCIV. n. XXX. apud Innocent. L. VII. ep. 6. Katona Tom. IV. p. 702. Horum in exigentiam submisit Innocentius Calo-Ioanni superiores litteras cum diademate. A- Ch. 1204. Idem Innocentius dictum Leonem in Seruia Legatum constituit, ab vniuersisque honorifice suscipiendum exposcit. Innocentius Episcopus — — venerabilibus fratribus archiepiscopis , episcopis, abbatibus , et aliis ecclesiarum praelatis , et vniuerso clero, in Seruiae prouinciis constitutis , salutem et apostolicam benedictionem. Volens apostolica sedes (vt prius, ad vocem : inuentus est) in Seruia quo-