Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)

que ipsi legationis offieium duximus iniungendum, vt euellat, destruat, disperdat, dissipet, aediiicet et plantet , iuxta quod ad profectum catholicae fidei, statum ecclesiae , correctionem, et vtilita­tem vestram viderit expedire. Monemus igitur Vniuersitatem Vestram et exhortamur in domino, quatenus legatum ipsum, sicut personam nostram, imo nos in eo recipientes, hilariter ac honorifice pertractantes, staluta et mandata ipsius suscipiatis humiliter, et inuiolahiter ohseruetis, alioquin sen­tentiam, quam tulerit in rehelles, ratam hahebi­mus et faciemus, auctore domino, inuiolabiliter obseruari. Datum ut supra. Apud Dobner Mon. T. II. p. 345. F reg. an. VII. ep. 14. Katona Tom. IV. p. 706. A. Ch. 120 4. Idem Innocentias eundem Leonem in Bulga­riam et Seruiam destinatum, pluribus Hungarorum commendat. Innocentius — — venerabilibus fratribus , archiepiscopis, episcopis, abbatibus, et aliis ec­clesiarum praeiatis, et omnibus tam clericis, quam laicis , in regno Vngariae constitutis, salutem et apostoiicam benedictionem. Volens apostolica se­des fiiios suos, per varias mundi partes dispersos , in vnum, ceu gallina sub alis pullos suos congre­gat, congregare , vt ipsa suas oues agnoscat , et agnoscatur ab eis, fiatque vnum ouile et vnus pa­stor , sicut dominus ipse dicit ; Bulgarorum et Blachorum Ecclesia, tanquam non cognosceret se­metipsam , illo pastore relicto , cui Christus pa­scendas commiserat oues suas, pasce, inquiens, oues meas, post vestigia gregum abierat, et, velut ouis errans, recesserat ab ouili; ad se desi-

Next

/
Thumbnails
Contents