Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus II. (Budae, 1829.)
A. CJi. 1204. Idem Innocentius Emerico Regi declarat, conslitutione sua de Praelaturis regalibus nec Regiis , nec ArcJii-Episcopalibus iuribus voluisse derogare. Innocentius etc. Olim nobis regalis magnilicentia per suas litteras supplicauit, vt quum regales praepositurae, quae sunt in Vngaria, sicut ad te in temporalibus, sic ad nos in spiritualibus, nuilo pertineant mediante ; statuere dignaremur, quatenus nouus praepositus ad sedem apostolicam infra annum, vel in persona propria , vel per kloneum nuncium, cum litteris regalis assensus, accederet, confirmationis gratiam obtenturus. Nos ergo tuis precibus inclinati, statuimus, vt quicunque de cetero ad regimen praepositurarum illarum, quae ad nos in spiritualibus nullo pertineant mediante, fuerint euocati, ad apostolicae sedis praesentiam infra annuin, in personis propriis, vel per idoneum nuncium, cum litteris regalis assensus, accedant pro confirmationis munere, obtinendo, ita, quod interim in spiritualibus non ministrent. Qui si forte infra dictum terminum venire neglexerint, ex tunc praeposituris iliis se nouerint spoliandos. Consequenter autem b o nae memoriae I. Strigoniensis Arcliiepiscopus, ad praesentiam nostram accedens, in nostra et fratrum nostrorum praesentia proposuit viua voce, quod in abbatiis et praeposituris regalibus ad eum, et Strigoniensem ecclesiam iurisdictio ecclesiastica pertinebat.. Vnde petebat constitulionem praescriptam, tamquam per subreptionem illicitam, reuocari. Nos autem viam mediam eligentes, prouida deliberatione decreuimus , vt occasione litterarum , quas primo direximus circa praeposituras et abbatias, ecclesiae Strigoniensi per Vngariam vbicun-